[301] EPISTOLA I.

Clarissimo Viro

HENRICO GELDORPIO,

Amico suo singulari.

S. P.

Literas tuas indices veri amoris ac benevolentiae tuae recepi. Faxit DEUS quod omnia in illo statu rerum sint uti scribis. Ego quidem ut de aliquibus non dubito, ita nec omnia possum affirmare; praesertim in hoc pestilentissimo mendacijsque refertissimo saeculo, in quo nullum potest afferri tam impudens mendacium quod teste careat. Grata tamen, imo gratissima est tua eritque semper erga me propensio, cui vicissitudinem referre omni tempore non omittam, si qua in re ope, gratia, auxilio meo opus habeas. Mitto tibi hymnum •του αντιχριστου ο πηρητων• , ubi foedissime & summis cum blasphemijs hymnum Paschalem non solum converterunt, sed etiam inverterunt, adulteraverunt, corruperunt. Ad me ex Spyrensi conventu scribitur, Ducem Bipontinum conflixisse cum Aumalio: ipsum Aumalium in praelio occubuisse, una cum Philippo Ringravio, multisque alijs nobilibus ac militibus, numero quatuor millium aut supra. Bipontinorum ceciderunt ad III M. Inter quos Baro ab Heydeck, magnae spei adolescens, & Ditius Schoubergius. Ipse Dux fertur iter suum continuare ad urbem Lutetiam Parisiorum, ubi in itinere sese conjunget cum Rege Navarrae ejusque copijs. Haec te, Amice, celare nolui, nec amplius hoc tempore de rerum tuarum statu, deque inquisitione Satraparum vestrorum, perscribo aut requiro. Identidem me referens ad illa quae superius de mea erga te tum benevolentia, tum animi conjunctione declaravi. Bene vale, Vir ornatissime. Morsae pridie Idus Iunij. Anno MDLXIX.

Tui amantiss.

HER. COM. a NUENARE.